Liber Deuteronomii*

Caput 23: Versus 19

Non foenerabis fratri tuo.Usuram et avaritiam removet, et charitatem impendere jubet.Et pecunia, quae ad usuram dari prohibetur, quia vitium cupiditatis est exigere velle, quod cognoscis te non commodasse. Hanc Dominus habuit, et inde pauperibus erogandam tradidit, et nos ad liberalitatem largitatis invitavit. Altera est quam ad usuram dare debemus; unde:Nonne oportuit te pecuniam committere nummulariis ut ego veniens exigerem quod meum est cum usura?Matth. 25..
(* Traductions européennes)